monumenta.ch > Augustinus > 8
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 21, VII <<<     >>> IX

Caput VIII SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Si autem respondent propterea se non credere quae de humanis semper arsuris nec umquam morituris corporibus dicimus, quia humanorum corporum naturam novimus longe aliter institutam, unde nec illa ratio hinc reddi potest, quae de illis naturis mirabilibus reddebatur, ut dici possit: "Vis ista naturalis est, rei huius ista natura est"; quoniam scimus humanae carnis istam non esse naturam: habemus quidem quod respondeamus de litteris sacris, hanc ipsam scilicet humanam carnem aliter institutam fuisse ante peccatum, id est, ut posset numquam perpeti mortem; aliter autem post peccatum, qualis in aerumna huius mortalitatis innotuit, ut perpetem vitam tenere non possit; sic ergo aliter, quam nobis nota est, instituetur in resurrectione mortuorum.
2 Sed quoniam istis non credunt litteris, ubi legitur qualis in paradiso vixerit homo quantumque fuerit a necessitate mortis alienus (quibus utique si crederent, non cum illis de poena damnatorum, quae futura est, operosius ageremus): de litteris eorum, qui doctissimi apud illos fuerunt, aliquid proferendum est, quo appareat posse fieri, ut aliter se habeat quaeque res, quam prius in rebus innotuerat suae determinatione naturae.
Est in Marci Varronis libris, quorum inscriptio est: De gente populi Romani, quod eisdem verbis, quibus ibi legitur, et hic ponam: "In caelo", inquit, "mirabile extitit portentum; nam < in > stella Veneris nobilissima, quam Plautus Vesperuginem, Homerus Hesperon appellat, pulcherrimam dicens, Castor scribit tantum portentum extitisse, ut mutaret colorem, magnitudinem, figuram, cursum; quod factum ita neque antea nec postea sit. Hoc factum Ogygo rege dicebant Adrastos Cyzicenos et Dion Neapolites, mathematici nobiles."
Hoc certe Varro tantus auctor portentum non appellaret, nisi esse contra naturam videretur.
3 Omnia quippe portenta contra naturam dicimus esse; sed non sunt. Quo modo est enim contra naturam, quod Dei fit voluntate, cum voluntas tanti utique conditoris conditae rei cuiusque natura sit? Portentum ergo fit non contra naturam, sed contra quam est nota natura.
4 Quis autem portentorum numerat multitudinem, quae historia gentium continetur? Sed nunc in hoc uno adtendamus, quod ad rem, de qua agimus, pertinet. Quid ita dispositum est ab auctore naturae caeli et terrae, quem ad modum cursus ordinatissimus siderum? Quid tam ratis legibus fixisque firmatum?
5 Et tamen, quando ille voluit, qui summo regit imperio ac potestate quod condidit, stella prae ceteris magnitudine ac splendore notissima colorem, magnitudinem, figuram et (quod est mirabilius) sui cursus ordinem legemque mutavit.
6 Turbavit profecto tunc, si ulli iam fuerunt, canones astrologorum, quos velut inerrabili computatione de praeteritis ac futuris astrorum motibus conscriptos habent, quos canones sequendo ausi sunt dicere, hoc, quod de Lucifero contigit, nec antea nec postea contigisse.
7 Nos autem in divinis libris legimus etiam solem ipsum et stetisse, cum hoc a Domino Deo petivisset vir sanctus Iesus Nave, donec coeptum proelium victoria terminaret, et retrorsum redisse, ut regi Ezechiae quindecim anni ad vivendum additi hoc etiam prodigio promissioni Dei significarentur adiuncto.
8 Sed ista quoque miracula, quae meritis sunt concessa sanctorum, quando credunt isti facta, magicis artibus tribuunt. Unde illud est, quod superius commemoravi dixisse Vergilium:
Sistere aquam fluviis et vertere sidera retro.
Nam et fluvium stetisse superius inferiusque fluxisse, cum populus Dei ductore supra memorato Iesu Nave viam carperet, et Helia propheta transeunte ac postea discipulo eius Helisaeo id esse factum in sacris litteris legimus, et retro versum fuisse maximum sidus regnante Ezechia modo commemoravimus.
9 Quod vero de Lucifero Varro scripsit, non est illic dictum alicui petenti homini id fuisse concessum.
Non ergo de notitia naturarum caliginem sibi faciant infideles, quasi non possit in aliqua re divinitus fieri aliud, quam in eius natura per humanam suam experientiam cognoverunt; quamvis et ipsa, quae in rerum natura omnibus nota sunt, non minus mira sint, essentque stupenda considerantibus cunctis, si solerent homines mirari mira nisi rara.
10 Quis enim consulta ratione non videat in hominum innumerabili numerositate et tanta naturae similitudine valde mirabiliter sic habere singulos singulas facies, ut nisi inter se similes essent, non discerneretur species eorum ab animalibus ceteris; et rursum nisi inter se dissimiles essent, non discernerentur singuli ab hominibus ceteris?
11 Quos ergo similes confitemur, eosdem dissimiles invenimus. Sed mirabilior est consideratio dissimilitudinis, quoniam similitudinem iustius videtur exposcere natura communis. Et tamen quoniam quae sunt rara ipsa sunt mira, multo amplius admiramur quando duos ita similes reperimus, ut in eis discernendis aut semper aut frequenter erremus.
Sed quod dixi scriptum a Varrone, licet eorum sit historicus idemque doctissimus, fortasse vere factum esse non credunt; aut quia non diu mansit alius eiusdem sideris cursus, sed reditum est ad solitum, minus isto moventur exemplo.
12 Habent ergo aliud, quod etiam nunc possit ostendi eisque puto debere sufficere, quo commoneantur, cum aliquid adverterint in aliqua institutione naturae eamque sibi notissimam fecerint, non se inde Deo debere praescribere, quasi eam non possit in longe aliud, quam eis cognita est, vertere atque mutare.
13 Terra Sodomorum non fuit utique ut nunc est, sed iacebat simili ceteris facie eademque vel etiam uberiore fecunditate pollebat; nam Dei paradiso in divinis eloquiis comparata est. Haec postea quam tacta de caelo est, sicut illorum quoque adtestatur historia et nunc ab eis qui veniunt ad loca illa conspicitur, prodigiosa fuligine horrori est et poma eius interiorem favillam mendaci superficie maturitatis includunt.
14 Ecce non erat talis, et talis est. Ecce a conditore naturarum natura eius in hanc foedissimam diversitatem mirabili mutatione conversa est; et quod post tam longum accidit tempus, tam longo tempore perseverat.
Sicut ergo non fuit inpossibile Deo, quas voluit instituere, sic ei non est inpossibile, in quidquid voluerit, quas instituit, mutare naturas.
15 Unde illorum quoque miraculorum multitudo silvescit, quae monstra ostenta, portenta prodigia nuncupantur; quae recolere et commemorare si velim, huius operis quis erit finis? Monstra sane dicta perhibent a monstrando, quod aliquid significando demonstrent, et ostenta ab ostendendo, et portenta a portendendo, id est praeostendendo, et prodigia, quod porro dicant, id est futura praedicant.
16 Sed viderint eorum coniectores, quo modo ex eis sive fallantur sive instinctu spirituum, quibus cura est tali poena dignos animos hominum noxiae curiositatis retibus implicare, etiam vera praedicant sive multa dicendo aliquando in aliquid veritatis incurrant.
17 Nobis tamen ista, quae velut contra naturam fiunt et contra naturam fieri dicuntur (quo more hominum locutus est et apostolus dicendo contra naturam in olea insitum oleastrum factum esse participem pinguedinis oleae) et monstra ostenta, portenta prodigia nuncupantur, hoc monstrare debent, hoc ostendere vel praeostendere, hoc praedicere, quod facturus sit Deus, quae de corporibus hominum se praenuntiavit esse facturum, nulla impediente difficultate, nulla praescribente lege naturae.
18 Quo modo autem praenuntiaverit, satis in libro superiore docuisse me existimo, decerpendo de scripturis sanctis et novis et veteribus non quidem omnia ad hoc pertinentia, sed quae sufficere huic operi iudicavi.



Augustinus, De Civitate Dei, Liber 21, VII <<<     >>> IX
monumenta.ch > Augustinus > 8